Challenge Grant: Our Boosters will match donations up to $45,000. We have $36,934 to go. Please donate!
Click here to advertise on CatholicCulture.org

Catholic Prayer: Daily, Daily Sing to Mary - Omni die dic Mariae

Description:

A copy of this hymn by Bernard of Cluny was found beneath the right temple of St. Casimir's incorrupt body when his grave was opened.

Prayer:

Daily, daily sing to Mary, Sing, my soul, her praises due: All her feasts, her actions honor With the heart's devotion true.

Lost in wond'ring contemplation, Be her majesty confessed: Call her Mother, call her Virgin, Happy Mother, Virgin blest.

2 She is mighty in her pleading, Tender in her loving care; Ever watchful, understanding, All our sorrows she will share.

Advocate and loving mother, Mediatrix of all grace: Heaven's blessings she dispenses On our sinful human race.

3 All our graces flow through Mary; All then join her praise to sing: Fairest work of all creation, Mother of creation's King.

Sing in songs of peace unending, Call upon her lovingly: Seat of wisdom, Gate of heaven, Morning star upon the sea.

Latin

1. Omni die dic Mariae Mea laudes anima: Ejus festa, ejus gesta Cole devotissima.

2. Contemplare et mirare Ejus celsitudinem: Dic felicem genitricem, Dic beatam Virginem.

3. Ipsam cole, ut de mole Criminum te liberet, Hanc appella, ne procella Vitiorum superet.

4. Haec persona nobis dona Contulit coelestia; Haec regina nos divina Illustravit gratia.

5. Lingua mea, dic trophaea Virginis puerperae, Qaue inflictum maledictum Miro transfert germine.

6. Sine fine dic Reginae Mundi laudum cantica, Ejus bona semper sona, Semper illam praedica.

7. Omnes mei sensus ei Personate gloriam; Frequentate tam beatae Virginis memoriam.

8. Nullus certe tam disertae Extat eloquentiae, Qui condignos promat hymnos Ejus excellentiae.

9. Omnes laudent, unde gaudent, Matrem Dei Virginem; Nullus fingat, quod attingat Ejus celsitudinem.

10. Sed necesse, quod prodesse Piis constat mentibus. Ut intendam, quo impendam Me ipsius laudibus.

11. Quamvis sciam, quod Mariam Nemo digne praedicet, Tamen vanus et insanus Est, qui illam reticet.

12. Cujus vitae eruditae Disciplina coelica, Argumenta et figmenta Destruxit haeretica.

13. Hujus mores tanquam flores, Exornant ecclesiam Actiones et sermones Miram praestant gratiam.

14. Evae crimen nobis limen Paradisi clauserat, Haec dum credit et oboedit, Coeli claustra reserat.

15. Propter Evam homo saevam Accepit sententiam: Per Mariam habet viam, Quae ducit ad patriam.

16. Haec amanda et laudanda Cunctis specialiter: Venerari et precari Illam decet jugiter.

17. Ipsa donet, ut, quod monet Natus ejus, faciam: Ut finita carnis vita, Laetus hunc aspiciam.

18. O, cunctarum feminarum Decus atque gloria! Quam electam et evectam Scimus super omnia.

19. Clemens audi, tuae laudi Quos instantes conspicis: Munda reos, et fac eos Donis dignos coelicis.

20. Virga Jesse, spes oppressae Mentis et refugium; Decus mundi, lux profundi, Domini sacrarium.

21. Vitae forma, morum norma, Plenitudo gratiae: Dei templum, et exemplum Totius justitiae.

22. Virgo salve, per quam valvae Coeli patent miseris: Quam non flexit,. nec allexit Fraus serpentis veteris.

23. Generosa et formosa David regis filia, Quam elegit Rex, qui regit Et creavit omnia.

24. Gemma decens, Rosa recens; Castitatis lilium: Castum chorum ad polorum Quae perducis gaudium.

25. Actionis et sermonis Facultatem tribue, Ut tuorum meritorum Laudes promam strenue.

26. Opto nimis, ut imprimis Des mihi memoriam, Ut decenter et frequenter Tuam cantem gloriam.

27. Quamvis muta et polluta Mea sciam labia: Praesumendum nec silendum Est de tua gratia.

28. Virgo gaude, omni laude Digna et praeconio: Quae damnatis libertatis Facta es occasio.

29. Semper munda et foecunda, Virgo tu puerpera Mater alma, velut palma Florens et fructifera.

30. Tuo flore et decore Recreari cupimus; Cujus fructu nos a luctu Liberari credimus.

31. Pulchra tota, sine nota Cujuscumque maculae Fac nos mundos et jucundos, Te laudare sedule.

32. O beata, per quam data Nova mundo gaudia Et aperta, fide certa, Regna sunt coelestia.

33. Per te mundus laetabundus, Novo fulget lumine, Antiquarum tenebrarum Exutus caligine.

34. Nunc potentes sunt egentes, Sicut olim dixeras: Et egeni fiunt pleni, Ut tu prophetaveras:

35. Per te morum nunc pravorum Relinquuntur devia: Doctrinarum perversarum Pulsa sunt ludibria.

36. Mundi luxus atque fluxus Docuisti spernere: Deum quaeri, carnem teri, Vitiis resistere.

37. Mentis cursum tendi sursum, Pietatis studio Corpus angi, motus frangi, Pro coelesti praemio.

38. Tu portasti, inter casti Ventris claustra, Dominum Redemptorem, qui honorem Nobis reddit pristinum.

39. Mater facta, sed intacta, Genuisti Filium, Regem regum, atque rerum Creatorem omnium.

40. Benedicta, per quam victa Hostis est versutia: Destitutis spe salutis Datur indulgentia.

41. Benedictus Rex invictus, Cujus Mater crederis: Increatus ex te natus, Nostri salus generis.

42. Reparatrix, consolatrix Desperantis animae! A pressura, quae ventura Malis est, me redime.

43. Pro me pete, ut quiete Sempiterna perfruar; Ne tormentis comburentis Stagni miser obruar.

44. Quod requiro, quod suspiro, Mea sana vulnera, Et da menti te poscenti, Gratiarum munera.

45. Ut sim castus, et modestus, Dulcis, blandus, sobrius, Pius, rectus, circumspectus, Simultatis nescius:

46. Eruditus et munitus Divinis eloquiis, Timoratus et ornatus Sacris exercitiis.

47. Constans, gravis, atque suavis, Benignus, amabilis: Simplex, purus et maturus, Patiens et humilis:

48. Corde prudens, ore studens Veritatem dicere: Malum nolens, Deum colens Pio semper opere.

49. Esto tutrix et adjutrix Christiani populi: Pacem prsesta, ne molesta Nos perturbent saeculi.

50. Salutaris stella maris, Summis digna laudibus, Quae praecellis cunctis stellis, Atque luminaribus.

51. Tua dulci prece fulci Supplices et refove: Quidquid gravat vel depravat Mentes nostras, remove.

52. Virgo gaude, quod de fraude Daemonum nos liberas: Dum in vera et sincera Carne Deum generas.

53. Illibata et dotata Coelesti progenie, Gravidata, nec privata Flore pudicitiae.

54. Nam quod eras, perseveras, Dum intacta generas: Illum tractans, atque lactans, Per quem facta fueras.

55. Commendare me dignare Christo, tuo Filio: Ut non cadam, sed evadam De mundi naufragio.

56. Fac me mitem, pelle litem, Compesce lasciviam: Contra crimen da munimen, Et mentis constantiam.

57. Non me liget, nec fatiget Saeculi cupiditas: Quae indurat et obscurat Mentes sibi subditas.

58. Nunquam ira, nunquam dira Me vincat elatio: Quae multorum fit malorum Frequenter occasio.

59. Ora Deum, ut cor meum Sua servet gratia: Nec antiquus inimicus Seminet zizania.

60. Da levamen, et juvamen Tuum illis jugiter, Tua festa, tua gesta Qui colunt alacriter. Amen.

Fall 2014 Campaign
Subscribe for free
Shop Amazon
Click here to advertise on CatholicCulture.org

Recent Catholic Commentary

The Church Moves On, Slowly 5 hours ago
Is Cardinal Kasper losing his grip? 9 hours ago
The Pope is not the problem October 23
Do not confuse sacramental discipline and Catholic doctrine. October 23
Ignatius Press into the Breach: Trumping the Kasper Proposal October 22

Top Catholic News

Most Important Stories of the Last 30 Days
Key synod report calls for 'gradualism' in Church response to irregular family situations CWN - October 13
As synod concludes, bishops issue message, approve document; Pope weighs in CWN - October 20
Cardinal Parolin: UN must protect innocents from Islamic State CWN - September 30
Synod of Bishops opens with Mass in St. Peter’s Basilica CWN - October 6